Vulgata Clementina 1Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2Ex Sion species decoris ejus : 3Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida. 4Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. 5Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. 6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. 7Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum. 8Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. 9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos ; 10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 11Cognovi omnia volatilia cæli ; et pulchritudo agri mecum est. 12Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus. 13Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ? 14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 15Et invoca me in die tribulationis ; eruam te, et honorificabis me. 16Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ? 17Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. 18Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas. 19Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. 20Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. 21Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam. 22Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum : nequando rapiat, et non sit qui eripiat. 23Sacrificium laudis honorificabit me ; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. |