Ex iis autem, qui ab hæresi ducuntur, Marciohis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiæ causa est, si modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo: "Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me:" [2456] at illud considerent, quod similem cam is formationem fert quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carhem haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefariæ quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud præ termisimus: Cum formosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, quæ dicit, quod "carne abuti oporteat." Proinde ejus factum et dictum absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus hæresim persequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, quæ ei nupserat, uxore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem permansisse incorruptum. Quæ cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, quæ magno studio parari solent, docebat illud, "abuti carne," hoc est, exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter Domini præcepto, "duobus dominis servire," [2457] voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam [2458] quoque sic docuisse: "Cum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem." Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter "communio" usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum peeuniæ, tum nutrimenti et yestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt "communionem." Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad hostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse: Scriptum est: "Da omni te petenti:" [2459] illam autem honeste admodum respondisse, ut quse non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini ementiuntur isti intemperantiæ communicatores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophiæ, sed etiam totius vitæ; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducithæc communio, et cure eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quæ in prostibulis præsto sunt, et volentes omnes admittunt. "Vos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo Jesu, ut deponatis quæ sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis," [2460] ad Dei similitudinem. "Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium." [2461] Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: "Hoc enim scitote, quod omnis fornicator," et cætera, usque ad illud: "Magis autem arguite." [2462] Effluxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, quæ mater eorum intemperantiæ et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum recordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc præclarum dogma acceperint, sic porto se habent ejus verba: "Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cure communionem iniisset, fecit porestates, quæ nec possunt videri nec audiri," usque ad illud, "unamquamque in nomine proprio." Si enim hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclæ, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati, ut "domini sabbati," et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia quæ volunt: multa enim cos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam quæ faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigiæ: clanculum enim commitrunt adulteria, timerites ne deprehendantur, et vitantes ne condemntur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo? "Omnis enim, qui peccat, est servus," inquit Apostolus. [2463] Sed quomodo vitiam ex Deo instituit, qui seipsum præ buit dedititium cuivis concupiscentiæ? cum dixerit Dominus: "Ego autem dico: Ne concupiscas." Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non babebunt. Afficit autem hospes aliquis elves contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legera habent sibi infensam, cum inique et præter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorein "confodit," a Deo plus esse ostenditur in Numeris. "Et si dixerimus," inquit Joannes in epistola, "quod societatem habemus cum eo," nempe Deo, "et in tenebris ambulamus, mentitour, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato." [2464] Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui hæc faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: "Nisi abundavetit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum Dei." [2465] De abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele. [2466] Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David: "In quo diriget junior viam suam?" [2467] Et statim audit: "In custodiendo sermones tuos in toto corde." Et dicit Jeremias: "Hæc autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis." [2468] Hinc moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et quæ sunt quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; quæ autem subter, minoris; qua de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur autem Christo quoque, qui dixit Pharisæis, eundem Deum et "internum" nostrum et "externum" fecisse hominem. [2469] Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est "adversarios" et repugnantes, dicunt quod Deus quidera universorum noster est natura pater, et omnia quæ cunque fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: "Non moechaberis:" nos, inquiunt, moechamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quæ data sunt, præcepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quæ sunt hujusmodi, bona an mala? et si fuerit quidera malum præceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cure bonis adversentur præceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soil censent esse parendum, odio bere, et maledictis insequi prohibuit et, "Cum adversario," inquit, "vadens, ejus amicus conare discedere." [2470] Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero? an nescitis, viri egregii (loquor enim tanquam præsentibus), quod cure præceptis, quæ se recte habent, pugnantes, propriæ saluti resistis? Non enim ea, quæ sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: "Luceant" quidera, inquit, "bona vestra opera:" [2471] vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris præcepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: "Non moechaberis;" et hoc: "Stuprom puero non inferes," et quæ cunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam non dissolvitis autem, quæ ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme æstatem faciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur vero non omnibus præceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; "Crescite et multiplicamini," [2472] oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cure dixit: "Dedi vobis omnia ad vescendum" [2473] et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: "Oculum pro oculo," [2474] oportuit vos decertationem contraria non rependere decertatione. Et cure furem jusserit reddere "quadruplum," [2475] oportuit vos furl aliquid etiam adhere. Rursus vero similiter, cum præcepto: "Diliges Deum tuum ex toto corde tuo," [2476] repugnetis, oportuit nec universomm quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixent: "Non facies sculptile neque fusile," [2477] consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistiris; quæ sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini? Quomodo autem non sentiris vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis; si quidera id fit, quod hic vult; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quæ allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta sumentes. Dicunt enim scriptum esse: "Deo restiterunt, et salvi facti sunt:" [2478] illi autem "Deo impudenti" addunt; et hoc eloquium tanquam consilium præceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant, quod Creatori resistant. At "impudenti" quidem "Deo," non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, inteligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peocata, ægre ferentes et gementes, his verbis, quædicta sunt, murmurabant, quod aliæ quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: "Cur via impiorum prosperatur?" [2479] quod simile est ie, quod prius allatum est ex Malachia: "Deo restiterunt, et salvi facti sunt." Nam prophetæ divinitus inspirati, non solum quæ a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, quæ vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam quæ stiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: "Et non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio?" [2480] Ii sunt, qui inter legendum tono vocis pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, quæ prudenter et utiliter præcepta sunt, as suas trahunt delicias. "Qui irritatis Deum sermonibus vestris," inquit Malachias, "et dicitis, in quonam eum irritavimus; Dum vos dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit; et ubi est Deus justitiæ?" [2481] |