Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitæ, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitæ [2454] quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidera ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus præditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quæ ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quæ sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et ærem respirant Creatoris, ut quiet ejus sint opera, et in iis, quæ sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidera, cure de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionera fecimus, a quibus cure malam esse generationem irapie didicissent Marcionitæ, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quæ veritatem divulgavit. Artimam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem plius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: "Quoniam autem," inquit, "nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant." Clarum est autem cum eo conyenire Empedoclem quoque dicentem: -- Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem. Et amplius: -- Mortua nam ex vivis fecit, species commutans. Et rursus: -- Hei mihi! quam infelix horninure genus atque misellum Litibus ex quantis prognati et planctibus estis? Dicit autem Sibylla quoque: -- Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis; Similiter atque poeta, qui scribit: -- Haud homine infelix tellus mage quldquam alit alma. Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationera, dicens hoc modo: -- Optima non nasci res est mortalibus ægris, Nec nitidi soils luce micante frui, Extemplo aut natum portas invadere Ditis. His autem consequenria scribit quoque Euripides, poeta tragicus: -- Nam nos decebat convenire publice, et Deflere natum, quod tot ingreditur mala: Ast mortuum, cuique jam quies data est, Efferre lætis gratulationibus. Et rursus similia sic dicit: -- Quis novit, an vivere quidera siet mori, Siet mori autem vivere? Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonera: "O Croese, quivis homo nihil est aliud quam calamitas." Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationera, laudare autern morterm. Et qualis folii, est heminum generatia talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: "Nempe corpus hoc animæ sema," monumentum, "quidam esse tradunt: quasi ipsa præsenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus semainei," significat, "quæcunclue significare potest: iedo sema jure vocari. Videatur mihi præterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat poenas." Operæ pretium est autem meminisse etiam eorum, quæ dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: "Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam." Quin etiam Pindarus de iis, quæ sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: "Beatus, qui cum ilia sub terra videtit communia, novit quidem vitæ finem, novit autem datum Jovis imperium." Et Plato similiter in Pædonene non veretur hoc modo scribere: "Porto autem hi, qui nobishæc constituerunt mysteria, non aliquid aliud," usque ad: "Et cure diis habitatlone." Quid vero, cum dieit: "Quandiu corpus habuefimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?" annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phædone quoque testatur: "Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui." Et runus: "Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quærit." Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: "Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?" [2455] nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, "corpus morris" dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: "Velim scias, quod quo magis me deficiunt alise," nempe corporis, "voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur." rei veneree injecta esset menrio: "Bona verba quæso," inquit: "ego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi?' Rursus in Phædone, vituperans generationem, dicit: "Quæ ergo de his in arcanis dicitur, hæc est oratio, quod nos homines sumus in custodia allqua." Et rursus: "Qui autem pie præcæ teris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt." Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: "Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere." Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundohæc dixerit: "Ab eoenim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformirate incommoda et injusta omnia, quæ intra coelum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit." Adhuc autem subjungit manifestius: "Cujus quidem defectus est coporea temperatura, priscæ naturge comes; ham quiddam valde deforme erat, et ordinis expert, priusquampræsenti ornatu decoraretur." Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: "Dii autem hominum genus laboribus naturæ pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines." Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint horninure miserti, et sic dicit: "Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quæ in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et præterea nutriri et erudiri, per irmumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus." Quid vero? annon Heraclitus generationera quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: "Mors est, quæ unque experrecti videmus: quæ cunque autem dormientes, somnus." Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tune et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistæ, considerabimus. Cæterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmaturn occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedar sermo de continentia. Dicebamus autem" Græcos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quæ comitari eam solent, respicientes: quæ cum impie excepissent Marcionitæ, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragoedia: -- Non nascier præstat homines, quam nastier. Dein filios acerbis cum coloribus Enitor, ast enixa, si stolidi scient, Afflictor, intuendo quod servo malos, Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen Mihi miscellum cor timore liquitur. Quid hic boni ergo est? unicam annon sufficit Effundere animam, nisi crucieris amplius? Et adhuc similiter: -- Vetus stat mihi persuasio, Plantare filios nunquam hominem oportuit, Dum cernit ad quot gignimus natos mala. In his autem, quæ deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens: -- O! miser natus, malisque obnoxius Editus, homo, es, vitæ tuæque miserriam Hinc inchoasti: coepit æther omnibus Spiramen unde alens tradere mortalibus; Mortalis ægre ne feras mortalia. Rursus autem his similia tradit: -- Mortalium omnium beatus non fuit Quisquam, molestia et nemo carens fuit. Et deinde rursus: -- Heu! quanta, quotque hominibus eveniunt mala, Quam vana, quorum terminus nullus datur. Et adhuc similiter: -- Nemo beatus semper est mortalium. Hac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitens, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta; neque quod hominis capiti sit sireills ut vult ille versiculus: -- Idem est namque fabam atque caput corrodere patris; sed potius quod fabæ, si comedantur, steriles efficiant mulieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro De causis plantarum, fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quæ nuper sunt plantatæ, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallinæ domesticæ, quæ eas assidue comedunt, efficiuntur steriles. |