Vulgata Clementina 1Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :
3manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei : 4Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. 5Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, 6si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. 7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum : 8sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, 9amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. 10Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt : 11quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. 12Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. 13Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, 14non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. 15Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. 16Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. |