Romanos 2
Vulgata Clementina
1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. 2Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ? 4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? 5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, 6qui reddet unicuique secundum opera ejus : 7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam : 8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci : 10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco : 11non enim est acceptio personarum apud Deum.

12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. 13Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. 14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : 15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, 16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. 21Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris : 22qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis : 23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)

25Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. 26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ? 27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ? 28Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : 29sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Romans 1
Top of Page
Top of Page