Vulgata Clementina 1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. 2Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me. 3Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo. 4In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro. 5Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 6Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 7pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes. 8Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ; 9tunc convertentur inimici mei retrorsum : in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 10In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. 11In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. 12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi : 13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. |