Psalmi 36
Vulgata Clementina
1In finem. Servo Domini ipsi David. Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.

2Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

3Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.

4Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.

5Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

6Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

7quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

8Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos ;

9quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

10Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

11Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.

12Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Psalm 35
Top of Page
Top of Page