Psalmi 114
Vulgata Clementina
1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

2facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.

3Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ?

7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;

8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Psalm 113
Top of Page
Top of Page