Vulgata Clementina 1Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. 2Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus ; 3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas ; 4qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus ; 5qui replet in bonis desiderium tuum : renovabitur ut aquilæ juventus tua. 6Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. 7Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israël voluntates suas. 8Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors. 9Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. 10Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ; 12quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus. 15Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit : 16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet : et non cognoscet amplius locum suum. 17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, 18his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 19Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 21Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. 22Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino. |