Proverbia 30
Vulgata Clementina
1Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :

2Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

4Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?

5Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se.

6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

7Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :

8vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria :

9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

10Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

11Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;

12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;

13generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;

14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

15Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.

16Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.

17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !

18Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :

19viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.

20Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.

21Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :

22per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;

23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.

24Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :

25formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;

26lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;

27regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;

28stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.

29Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :

30leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;

31gallus succinctus lumbos, et aries ; nec est rex, qui resistat ei.

32Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

33Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Proverbs 29
Top of Page
Top of Page