Philippenses 2
Vulgata Clementina
1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : 2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. 5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : 6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : 7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : 10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

14Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus : 15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

19Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. 20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. 22Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. 24Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos : 26quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; 30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Philippians 1
Top of Page
Top of Page