Numeri 28
Vulgata Clementina
1Dixit quoque Dominus ad Moysen : 2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : 4unum offeretis mane, et alterum ad vesperum : 5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba : 10quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, 12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes : 13et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. 14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, 17et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis. 18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. 19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : 20et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, 21et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. 22Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.

26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. 27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : 28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, 30qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus. 31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Numbers 27
Top of Page
Top of Page