Vulgata Clementina 1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. 3Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris. 5Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit. 6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. 7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. 8Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 9Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël : 10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. 11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis. 12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ? 14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. 15Per diem autem solemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent : 16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. 17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ? 18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam. 22Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ? 23Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur. 24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. 25Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 26Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem : 28et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum. 30Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. 31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. 33Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. 34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36Et sedentes servabant eum. 37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum. 38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris. 39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce. 41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant : 42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei : 43confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum. 44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? 47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste. 48Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. 50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt, 52et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. 54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste. 55Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei : 56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. 57Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu : 58hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. 59Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, 60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, 63dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. 64Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore. 65Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. |