Matthaeus 14
Vulgata Clementina
1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Jesu : 2et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.

3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam. 5Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.

6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi : 7unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. 9Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. 10Misitque et decollavit Joannem in carcere. 11Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. 12Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.

13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. 14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare. 17Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18Qui ait eis : Afferte mihi illos huc. 19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi : 24navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus. 25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.

28Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac. 31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ? 32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.

34Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes : 36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Matthew 13
Top of Page
Top of Page