Vulgata Clementina 1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. 2Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus, 3Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus, 4Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : 6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. 7Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum. 8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date. 9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris : 10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo. 11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis. 12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui. 13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 14Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. 15Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. 16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. 17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos : 18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. 19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini : 20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient : 22et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. 24Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum : 25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? 26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur. 27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta. 28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos. 32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. 33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. 34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium : 35veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam : 36et inimici hominis, domestici ejus. 37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. 38Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. 39Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam. 40Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit. 41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. 42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. |