Vulgata Clementina 1Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,
2et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?
3Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
4baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?
5At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
6Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.
7Et responderunt se nescire unde esset.
8Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. 9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus. 10Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. 11Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. 12Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt. 13Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. 14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. 15Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ? 16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit. 17Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ? 18Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum. 19Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. 20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. 21Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ? 23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ? 24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris. 25Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. 26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt. 27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32Novissime omnium mortua est et mulier. 33In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem. 34Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias : 35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores : 36neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. 38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei. 39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti. 40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ? 42et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, 43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 44David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ? 45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis : 46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, 47qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem. |