Ioannes 17
Vulgata Clementina
1Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : 2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. 3Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : 5et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te.

6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. 7Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt : 8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. 9Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : 10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. 11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. 12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

13Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum : 19et pro eis ego sanctificabo meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me : 21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.

22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

25Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

John 16
Top of Page
Top of Page