Ioannes 11
Vulgata Clementina
1Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. 2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.) 3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. 4Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; 7deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum. 8Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ? 9Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt : 10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. 12Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit. 13Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est : 15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. 16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

17Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. 18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) 19Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat. 21Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus : 22sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus. 24Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet : 26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ? 27Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

28Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te. 29Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;

30nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 32Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide. 35Et lacrimatus est Jesus. 36Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum. 37Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?

38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. 40Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ? 41Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti. 43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. 44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.

45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. 46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.

47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit ? 48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam, 50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, 52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

54Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

55Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? 57Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

John 10
Top of Page
Top of Page