Ioannes 1
Vulgata Clementina
1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2Hoc erat in principio apud Deum. 3Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : 5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. 7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11In propria venit, et sui eum non receperunt. 12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus : 13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. 15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat. 16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia : 17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. 18Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ? 20Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus. 21Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non. 22Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ? 23Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.

24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. 25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? 26Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. 28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat : 31et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. 32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. 33Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. 34Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

35Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. 36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei. 37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. 38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ? 39Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. 40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. 41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). 42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.

43In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me. 44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. 45Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. 46Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide. 47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. 48Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. 49Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. 50Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. 51Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Luke 24
Top of Page
Top of Page