Iob 33
Vulgata Clementina
1Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.

2Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.

3Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.

4Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

5Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.

6Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.

7Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.

8Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :

9Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me.

10Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.

11Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.

12Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine.

13Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?

14Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.

15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,

16tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,

17ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,

18eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.

19Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.

20Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.

21Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.

22Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.

23Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,

24miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.

25Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ.

26Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.

27Respiciet homines, et dicet : Peccavi : et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.

28Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.

29Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,

30ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

31Attende, Job, et audi me : et tace, dum loquor.

32Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.

33Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 32
Top of Page
Top of Page