Iob 31
Vulgata Clementina
1Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.

2Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?

3Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ?

4Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?

5Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,

6appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.

7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,

8seram, et alium comedat, et progenies mea eradicetur.

9Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,

10scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.

11Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.

12Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

13Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me :

14quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ?

15Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est ? et formavit me in vulva unus ?

16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci :

17si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea

18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) :

19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem :

20si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est :

21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem,

22humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.

23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.

24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea :

25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea :

26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,

27et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :

28quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

29Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :

30non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.

31Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?

32Foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.

33Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam :

34si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.

35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,

36ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?

37Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.

38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :

39si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi :

40pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 30
Top of Page
Top of Page