Iob 23
Vulgata Clementina
1Respondens autem Job, ait :

2Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.

3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?

4Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :

5ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

6Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.

7Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

8Si ad orientem iero, non apparet : si ad occidentem, non intelligam eum.

9Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum : si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.

15Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

16Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 22
Top of Page
Top of Page