Isaias 40
Vulgata Clementina
1Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

2Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

3Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.

4Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur ; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas ;

5et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

6Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.

7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus ;

8exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.

9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem ; exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :

10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.

11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.

12Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera ?

13Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?

14Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ?

15Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.

16Et Libanus non sufficiet ad succendendum ; et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.

17Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.

18Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?

19Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?

20Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.

21Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terræ ?

22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;

23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.

24Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.

25Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit Sanctus ?

26Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc ; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.

27Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?

28Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.

29Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.

30Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;

31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Isaiah 39
Top of Page
Top of Page