Osee 13
Vulgata Clementina
1Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

16Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Hosea 12
Top of Page
Top of Page