Vulgata Clementina 1Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
2Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.
3Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :
4et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
5Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
6et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
9Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. 10Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. 11Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias. 12Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. 13Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias. 14Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. 15Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias. 16Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. 17Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias. 18Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. 19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias. 20Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. 21Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias. 22Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. 23Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias. 24Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias. 26Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. 27Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. 28Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. 29Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. 30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. 31Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. 32Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. |