Vulgata Clementina 1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. 2Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, 3tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. 4Unde artifices venire compulsi, 5dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est. 6Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, 7eo quod oblata sufficerent et superabundarent. 8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita : 9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum. 10Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. 11Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, 12ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. 13Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. 14Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi : 15unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga : 16quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. 17Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. 18Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. 19Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. 20Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. 21Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. 22Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. 23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, 24cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. 25Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, 26cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. 27Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, 28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro : 29quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos : 30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, 32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. 33Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. 34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit. 35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum : 36et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. 37Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii : 38et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas. |