Vulgata Clementina 1Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias :
2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit : et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent. |