Deuteronomium 27
Vulgata Clementina
1Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. 2Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, 3ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. 4Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce : 5et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, 7et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. 8Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

9Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui : 10audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

11Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens : 12Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. 13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. 14Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :

15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.

16Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.

17Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.

18Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.

19Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.

20Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.

21Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

22Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.

23Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.

24Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.

25Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.

26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Deuteronomy 26
Top of Page
Top of Page