Actus Apostolorum 4
Vulgata Clementina
1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, 2dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis : 3et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera. 4Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.

5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Jerusalem. 6Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. 7Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ? 8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite : 9si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël : quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli : 12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant : 14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem, 16dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. 17Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu. 19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate. 20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. 21At illi comminantes dimiserunt eos : non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. 22Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

23Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. 24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :

25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?

26Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus ?

27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israël, 28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. 31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

32Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis. 34Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, 35et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.

36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, 37cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Acts 3
Top of Page
Top of Page