II Samuelis 23
Vulgata Clementina
1Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël :

2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.

3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei.

4Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.

5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet.

6Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi : quæ non tolluntur manibus.

7Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum.

8Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. 9Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. 10Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus, qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.

11Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, 12stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.

13Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. 14Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. 15Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! 16Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, 17dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.

18Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus, 19et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.

20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. 21Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. 22Hæc fecit Banaias filius Jojadæ. 23Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.

24Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, 25Semma de Harodi, Elica de Harodi, 26Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, 27Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, 28Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, 29Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, 30Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, 31Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, 32Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, 33Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, 34Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, 35Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, 36Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, 37Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, 38Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, 39Urias Hethæus. Omnes triginta septem.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

2 Samuel 22
Top of Page
Top of Page