Vulgata Clementina 1Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
4suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
5Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?
6Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes : 9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 13Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. 14Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito : 15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. |