I Samuelis 18
Vulgata Clementina
1Et factum est cum complesset loqui ad Saul : anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. 2Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. 3Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam. 4Nam expoliavit se Jonathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. 5Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.

6Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.

7Et præcinebant mulieres ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia.

8Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ? 9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa, et deinceps.

10Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam, 11et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete, et declinavit David a facie ejus secundo.

12Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. 13Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. 14In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. 15Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum. 16Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.

17Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob, ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. 18Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ? 19Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.

20Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. 21Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie. 22Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te. Nunc ergo esto gener regis. 23Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? Ego autem sum vir pauper et tenuis. 24Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David. 25Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum. 26Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. 27Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. 28Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. 29Et Saul magis cœpit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.

30Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

1 Samuel 17
Top of Page
Top of Page