Vulgata Clementina 1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas : 4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas : 5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim : 6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : 7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : 8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum : 11sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis. 12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ? 13Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit. 14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra : 15invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris. 18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 24Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat : 27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. 28Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ? 30ut quid et nos periclitamur omni hora ? 31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. 32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. 33Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala. 34Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. 35Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ? 36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur : 37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 38Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus. 39Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. 40Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. 41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : 42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute : 44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est : 45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. 47Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis. 48Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes. 49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. 50Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit. 51Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur. 53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem. 54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria. 55Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ? 56Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex. 57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. 58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. |