Quid est, quod artum circulum
sol iam recurrens deserit?
Christusne terris nascitur,
qui lucis auget tramitem?
Heu quam fugacem gratiam 5
festina volvebat dies,
quam pene subductam facem
sensim recisa extinxerat!
Caelum nitescat laetius,
gratetur et gaudens humus, 10
scandit gradatim denuo
iubar priores lineas.
Emerge dulcis pusio,
quem mater edit castitas,
parens et expers coniugis, 15
mediator et duplex genus.
Ex ore quamlibet Patris
sis ortus et verbo editus,
tamen paterno in pectore
sophia callebas prius. 20
Quae prompta caelum condidit,
caelum diemque et cetera,
virtute verbi effecta sunt
haec cuncta: nam verbum Deus.
Sed ordinatis seculis, 25
rerumque digesto statu
fundator ipse et artifex
permansit in Patris sinu,
donec rotata annalium
transvolverentur milia, 30
atque ipse peccantem diu
dignatus orbera viseret.
Nam caeca vis mortalium
venerans inanes nenias
vel aera vel saxa algida, 35
vel ligna credebat Deum.
Haec dum sequuntur, perfidi
praedonis in ius venerant,
et mancipatam fumido
vitam barathro inmerserant: 40
Stragem sed istam non tulit
Christus cadentum gentium
inpune ne forsan sui
Patris periret fabrica.
Mortale corpus induit, 45
ut excitato corpore
mortis catenam frangeret
hominemque portaret Patri.
Hic ille natalis dies,
quo te creator arduus 50
spiravit et limo indidit
sermone carnem glutinans.
Sentisne, virgo nobilis,
matura per fastidia
pudoris intactum decus 55
honore partus crescere?
O quanta rerum gaudia
alvus pudica continet,
ex qua novellum seculum
procedit et lux aurea! 60
Vagitus ille exordium
vernantis orbis prodidit,
nam tunc renatus sordidum
mundus veternum depulit.
Sparsisse tellurem reor 65
rus omne densis floribus,
ipsasque arenas syrtium
fragrasse nardo et nectare.
Te cuncta nascentem puer
sensere dura et barbara, 70
victusque saxorum rigor
obduxit herbam cotibus.
Iam mella de scopulis fluunt,
iam stillat ilex arido
sudans amomum stipite, 75
iam sunt myricis balsama.
O sancta praesepis tui,
aeterne rex, cunabula,
populisque per seclum sacra
mutis et ipsis credita. 80
Adorat haec brutum pecus
indocta turba scilicet,
adorat excors natio,
vis cuius in pastu sita est.
Sed cum fideli spiritu 85
concurrat ad praesepia
pagana gens et quadrupes,
sapiatque quod brutum fuit:
Negat patrum prosapia
perosa praesentem Deum: 90
credas venenis ebriam
furiisve lymphatam rapi.
Quid prona per scelus ruis?
agnosce, si quidquam tibi
mentis resedit integrae, 95
ducem tuorum principum.
Hunc, quem latebra et obstetrix,
et virgo feta, et cunulae
et inbecilla infantia
regem dederunt gentibus, 100
peccator intueberis
celsum coruscis nubibus,
deiectus ipse et inritus
plangens reatum fletibus:
Cum vasta signum bucina 105
terris cremandis miserit,
et scissus axis cardinem
mundi ruentis solverit:
Insignis ipse et praeminens
meritis rependet congrua, 110
his lucis usum perpetis,
illis gehennam et tartarum.
Iudaea tunc fulmen crucis
experta, qui sit, senties,
quem te furoris praesule 115
mors hausit et mox reddidit.