Da puer plectrum, choreis ut canam fidelibus
dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia:
hunc camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
infulatus concinebat voce, chorda et tympano, 5 spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
Facta nos et iam probata pangimus miracula,
testis orbis est, nec ipsa terra, quod vidit, negat, cominus Deum docendis proditum mortalibus.
Corde natus ex parentis, ante mundi exordium 10 alpha et O cognominatus, ipse fons et clausula
omnium, quae sunt, fuerunt quaeque post futura sunt.
Ipse iussit et creata, dixit ipse, et facta sunt
terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina,
quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo. 15
Corporis formam caduci, membra morti obnoxia
induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
merserat quam lex profundo noxialis tartaro.
O beatus ortus ille, virgo cum puerpera
edidit nostram salutem feta sancto spiritu, 20 et puer redemptor orbis os sacratum protulit.
Psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,
quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei: nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
Ecce quem vates vetustis concinebant seculis, 25 quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
emicat promissus olim: cuncta conlaudent eum.
Cantharis infusa lympha fit Falernum nobile,
nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria,
ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis. 30
Membra morbis ulcerosa, viscerum putredines
mando, ut abluantur, inquit; fit ratum, quod iusserat, turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
Tu perennibus tenebris iam sepulta lumina
inlinis limo salubri, sacri et oris nectare, 35 mox apertis hac medela lux reducta est orbibus.
Increpas ventum furentem, quod procellis tristibus
vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
ille iussis obsecundat, mitis unda sternitur.
Extimum vestis sacratae furtim mulier attigit, 40 protinus salus secuta est, ora pallor deserit,
sistitur rivus, cruore qui fluebat perpeti.
Exitu dulcis iuventae raptum ephebum viderat,
orba quem mater supremis funerabat fletibus:
surge, dixit: ille surgit, matri et adstans redditur. 45
Sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum
Lazarum iubet vigere reddito spiramine:
fetidum iecur reductus rursus intrat halitus.
Ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum,
mobilis liquor profundi pendulam praestat viam, 50 nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
Suetus antro bustuali sub catenis frendere,
mentis inpos efferatis percitus furoribus
prosilit ruitque supplex, Christum adesse ut senserat.
Pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum 55 conripit gregis suilli sordida spurcamina,
seque nigris mergit undis et pecus lymphaticum.
Quinque panibus peresis et gemellis piscibus
adfatim refecta iam sunt adcubantum milia,
fertque qualus ter quaternus ferculorum fragmina. 60
Tu cibus panisque noster, tu perennis suavitas;
nescit esurire in aevum, qui tuam sumit dapem,
nec lacunam ventris inplet, sed fovet vitalia.
Clausus aurium meatus et sonorum nescius
purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, 65 vocibus capax fruendis ac susurris pervius.
Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,
lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia,
gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent, 70 tartarum benignus intrat, fracta cedit ianua,
vectibus cadit revulsis cardo indissolubilis.
Illa prompta ad inruentes, ad revertentes tenax,
obice extrorsum repulso porta reddit mortuos:
lege versa et limen atrum iam recalcandum patet. 75
Sed Deus dum luce fulva mortis antra inluminat,
dum stupentibus tenebris candidum praestat diem,
tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
Sol refugit et lugubri sordidus ferrugine
igneum reliquit axem seque maerens abdidit: 80 fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos.
Solve vocem mens sonoram, solve linguam mobilem,
dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem,
pange vexillum, notatis quod refulget frontibus.
O novum caede stupenda vulneris miraculum! 85 hinc cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera:
lympha nempe dat lavacrum, tum corona ex sanguine est.
Vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam,
vidit et fellis perusti mox venenum perdidit,
saucius dolore multo colla fractus sibilat. 90
Quid tibi, profane serpens, profuit, rebus novis
plasma primum perculisse versipelli hortamine?
diluit culpam recepto forma mortalis Deo.
Ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit,
mortuos olim sepultos ut redire insuesceret, 95 dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.
Tunc patres sanctique multi conditorem praevium
iam revertentem secuti tertio demum die
carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
Cerneres coire membra de favillis aridis, 100 frigidum venis resumptis pulverem tepescere,
ossa, nervos, ac medullas glutino cutis tegi.
Post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit, arduum tribunal victor adscendit Patris,
inclitam caelo reportans passionis gloriam. 105
Macte index mortuorum, macte rex viventium,
dexter in parentis arce qui cluis virtutibus
omnium venturus inde iustus ultor criminum.
Te senes et te iuventus, parvulorum te chorus,
turba matrum virginumque simplices puellulae, 110 voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
Fluminum lapsus et undae, littorum crepidines,
imber, aestus, nix, pruina, silva, et aura, nox, dies, omnibus te concelebrent seculorum seculis.