Inmolat Deo Patri pius, fidelis, innocens, pudicus dona conscientiae, quibus beata mens abundat intus: alter et pecuniam 5 recidit, unde victitent egeni. Nos citos iambicos sacramus et rotatiles trochaeos, sanctitatis indigi nec ad levamen pauperum potentes; 10 adprobat tamen Deus pedestre carmen, et benignus audit. Multa divitis domo sita est per omnes angulos supellex. Fulget aureus scyphus, 15 nec aere defit expolita pelvis: est et olla fictilis, gravisque et ampla argentea est parabsis. Sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo: 20 omne vas fit utile, quod est ad usum congruens herilem, Instruunt enim domum ut empta magno, sic parata ligno. Me paterno in atrio 25 ut obsoletum vasculum caducis Christus aptat usibus, sinitque parte in anguli manere. Munus ecce fictile inimus intra regiam salutis; 30 attamen vel infimam Deo obsequelam praestitisse prodest. Quidquid illud accidit, iuvabit ore personasse Christum. |