I 1. Postquam perscripseram librum hunc, venit nuntius ille, qui me tradiderat huic pastori, in domum, in qua eram, et sonsedit supra lectum, et adstitit ad dexteram hic pasotr. Deinde vocavit me et hae mihi dixit; 2. Tradidi te, inquit, et domum tuam huic pastori, ut ab eo protegi, inquit, ab omni vexatione et ab omni saevitia, successum autem habere in omni opere bono atque verbo et omnem virtutem aequitatis, in mandatis huius ingredere, quae dedi tibi, et poteris dominari omni nequitiae.3. Custodienti enim tibi mandata huius subiecta erit omniw cupiditas et dulcedo saeculi huius, successus vero in omni bono te sequitur. Maturitatem huius et modestiam suscipe in to et dic omnibus, in magno honore esse eum et dignitate apud dominum et magnae potestatis eum praesidem esse et potentem in officio suo. Huic soli per totam orbem paenitentiae potestas tributa est. Potensne tibi videtur esse? Sed vos maturitatem huius et verecundiam, quam in vos habet, despicitis. II 1. Dico ei: Interroga ipsum, domine, ex quo in domo mea est, an aliquid extra ordinem fecerim, ex quo eum offenderim.2. Et ego, inquit, scio nihil extra ordinem fecisse te neque esse facturum. Et ideo haec loquor tecum, ut perseveres. Bene enim de te hic apud me existimavit. Tu autem ceteris haec verba dices, ut et illi, qui egerunt aut acturi sunt paenitentiam, eadem quae tu sentiant et hic apud me de his bene interpretetur et ego apud dominum.3. Et ego, inquam, domine, omni homini indico magnalia domini; spero autem, quia omnes, qui antea peccaverunt, si haec audiant, libenter acturi sunt paenitentiam vitam recuperantes.4. Permane ergo, inquit, in hoc ministerio et consumma illud. Quicumque autem mandata huius efficiunt, habebun vitam, et hic apud dominum magnum honorem. quicumque vero huius mandata non servant, fugiunt a sua vita et illum adversus; nec mandata eius sequuntur, sed morti se tradunt et unusquisque eorum reus fit sanguinis sui. Tibi autem dico, ut servias mandatis his, et remedium peccatorum habebis. III 1. Misi autem has virgines, ut habitent tecum; vidi enim eas affabiles tibi esse. Habes ergo eas adiutrices, quo magis possis huius mandata servare; non potest enim fieri, ut sine his virginibus haec mandata serventur. Video autem eas libenter esse tecum; sed ego praecipiam eis, omnino a domo tua non discedent.2. Tu tantum communda domum tuam; in munda enim sunt atque castae et industriae et omnes habentes gratiam apud dominum. Igitur si habuerint domum tuam puram, tecum permanebunt. Sin autem pusillum aliquid inquinationis acciderit, protinus a domo tua recedent; hae enim virgenes nullum omnino diligunt inquinationem.3. Dico ei: Spero me, domine, placiturum eis, ita ut in domo mea libenter habitent semper. kai hosper houtos, ho paredokas me, ou memphetai me, oude hautai mempsontai me.4. legei to poimeni; Oida, hoti ho doulos tou theou thelei zen kai teresei tas entolas tautas kai tas parthenous en katharoteti katastesei.5. tauta eipon to poimeni palin paredoken me kai tas parthenous kalesas . . . . legei autais; Quoniam video vos libenter in domo huius habitare, commendo eum vobis et domum eius, ut a domo eius non recedatis omnino. Illae vero haec verba libenter audierunt. IV 1. Ait deinde mihi: Viriliter in ministerio hoc conversare, omni homini indica magnalia domini, et habebis gratiam in hoc ministerio. Quicumque ergo in his mandatis ambulaverit, vivet et felix erit in vita sua; quicumque vero neglexerit, non vivet et erit infelix in vita sua.2. Dic omnibus, ut non cessent, quicumque recte facere possunt; bona opera exercere utile est illis. Dico autem, omnen hominem de incommodis eripi oportere. Et is enim, qui eget et in cotidiana vita patitur incommoda, in magno tormento est ac necessitate.3. Qui igitur huismodi animam eripit de necessitate, magnum gaudium sibi adquirit. Is enim, qui huiusmodi vexatur incommodo, pari tormento curciatur atque torquet se qui in vincula est. Multi enim propter huiusmodi calamites, cum eas sufferre non possunt, mortem sibi adducunt. Qui novit igitur calamitatem huiusmodi hominiw et non eripit eum, magnum peccatum admittit et reus fit sanguinis eius.4. Facite igitur opera bona, quicumque accepistis a domino, ne, dum tardatis facere, consummetur structura turris. Propter vos enim intermissum est opus aedificationis eius. Nisi festinetis igitur facere recte, consummabitur turris, et excludemini.5. Postquam vero locutus est mecum, surrexit de lecto et apprehenso pastore et virginibus abiit, dicens autem mihi, remissurum se pastorem illum et virgines in domum meam. |